1st Jn 5:7-8



1st John 5:7 (Johannine Comma)
Tischendorf
Scrivener (TR, 1894)
7 ὅτι τρεῖς εἰμί ὁ μαρτυρέω ...


8 ... πνεῦμα καί ὕδωρ καί αἷμα καί τρεῖς εἰς ὁ εἷς εἰμί ...
7 οτι τρεις εισιν οι μαρτυρουντες εν τω ουρανω ο πατηρ ο λογος και το αγιον πνευμα και ουτοι οι τρεις εν εισιν 8 και τρεις εισιν οι μαρτυρουντες εν τη γη το πνευμα και το υδωρ και το αιμα και οι τρεις εις το εν εισιν


5:7 οτι τρεις (et. Cyrnest 142 etact 54) ... ‫ .96 אascr οτι οι τρ. 5:7 et 5:8 οι μαρτυρουντες: ϛ (= Gb Sz) add ἐν τῷ οὐρανῷ, ὁ πατὴρ, ὁ Λόγος, καὶ τὸ ἅγιον Πνεῦμα καὶ οὗτοι οί τρεῖς ἕν εἰσι. 8 Καὶ τρεῖς εἰσιν οί μαρτυροῦντες ἐν τῇ γῇ: haec verba ex omnibus edd Graecis duo tantum tuentur, alter saeculi 16. alter Graecus Latinus fere 15. saeculi, numeris signati 34 (Dublin.) et 162 (Vat.). In singulis vero satis ab editis differunt. Sic enim 34. : οτι τρεις εισιν οι μαρτυρουντες εν τω ουρανω, πατηρ λογος και πνευμα αγιον, και ουτοι οι τρεις εν εισι. και τρεις εισιν οι μαρτυρουντες εν τη γη,pergens: πνευμα υδωρ και αιμα. ει την μαρτυριαν. Item 162: οτι τρεις εισιν οι μαρτυρουντες απο του ουρανου, πατηθ λογος και πνευμα αγιον, και οι τρεις εις το εν εισι. και τρεις εισιν οι μαρτυρουντες αποG της γης,pergens: το πνευμα το υδωρ και το αιμα. ει την μαρτυριαν. His duobus accedere videbatur, Birchio et Scholzio testbus, 173. At is verba ista non habet nisi in margine manu recenti, unius ut mihi videtur ex biblioyhecariis, saec. fere 17. adscripta: id quod alienum ab antiquorum codicum auctoritate esse apparet. Praebet autem margo eius codicis locum sic ut ex solis editis innotuit: εν τω ουρανω, ο πατηρ και (ita multi ediderunt, ut Beza 1590. Goldhagen 1753. atque iam antea Compl.) ο λογος και το αγιον πνευμα και ουτοι οι τρεις εν εισι. και τρεις εισιν οι μαρτυρουντες εν τη γη. Similiter ex ed. Complut. eundem Locum exscriptum habet codex qui dicitur Ravianus: εν τω ουρανω, ο πατηρ και ο λογος και το αγιον πνευμα, και οι τρεις εις το εν εισι. και τρεις εισιν οι μαρτυρουντες επι της γης, post quae verba pergitur: το πνευμα και το υδωρ και το αιμα. ει την μαρτυριαν. Vulgatae codices,
G 5:6 lin. 5 dele P
G lin. 8 adde P ante 5.
G 5, 7.8 lin. 11 pro απο lege επι et vide facs apud Tregellesium (Hornii Introd. vol. 4, p. 357)

... quorum plus 50 a Wetst Gb (in diatribe insigni hunc in locum addita editioni a. 1806. p. 1–25.) aliisque notati cum eisque qui posthac innotuerunt omnium antiquissimi am et. fu, itemque qui Alcuini fuisse creditur vallicell*, verba ista plane non habent, triplicem quandam rationem exhibent. Alii enim confirmant vged quae sic habet: Quoniam tres sunt qui testimonium dant in coelo, pater, verbum et spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. 8 Et tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus et aqua et sanguis, et hi tres unum sunt (sed mu cdd, ut et. 162lat, om ultima verba: et hi tres un. sunt). Alii, ut demid tol cavensis, ad quo accedit etiam insignis ille testis m 6, eadem transposita ac variata habent hunc in modum: Quia (m Quoniam) tres sunt qui testimonium dant (m dicunt) in terra, spiritus (tol cav add et) aqua et sanguis, et (m tol cav add hi) tres unum sunt (m tol cav add in Christo Iesu). 8 Et (tol om) tres sunt qui test. dant (m tol cav dicunt) in caelo, pater, verbum et spiritus, et hi tres unum sunt. Alii denique, ut weissenb (guelf)99, ulmenses duo (e quibus posteriora tantum inde a Sicut ante oculos habemus), passion, vallic**, sic: Quia (pass vallic Quoniam) tres sunt qui testim. dant (pass vallic** add in terra) spiritus et (pass vallic om) aqua et sanguis, et tres unum sunt. Sicut (ulm1. Sic) et (ulmduo om) in caelum (ulmduo caelo) tres sunt (ita weiss ulmduo; pass et vallic** Sicut trs sunt qui test. dant in caelo), pater, verbum et spiritus (pass add sanctus) et (vallic** ad hi) tres unum sunt. Ex patribus Latinis post auctorem Speculi primus verbis illis usus est Vigiliustaps, quum in eo quem Idacii nomine scripsit contra Varimad. libro (“Ioh. evglsta ad Parthos: Tres sunt, inquit, qui testim. perhibent in terra, aqua sanguis et caro, et tres in nobis sunt; et tres sunt qui testim. perhibent in caeloG, pater verbum et spiritus, et hi tres unum sunt”) tum aliquoties in eis qui ficto Athanasii nomine ad Theophilum scripti sunt de trinitate libris (cf Ps-Athlat 534 et535 “dicente Ioh. evglista in epist. sua: Tres sunt qui testimonium dicunt in caelo, pater et verbum et spiritus, et in Christo Iesu unum sunt” ita bis). Tum secuti sunt Fulg (qui quidem in Respons. ad Arian. sub finem quae ipse legit iam a Cypriano lecta esse posuit, ex verbis Cypriani is quae infra adscripsimus coniectura facta) Cassiod132 (cui rei testificantur in terra tria mysteria: aqua sanguis et spiritus, quae in passione domini leguntur impleta: in caelo autem pater et filius et spiritus sanctus, et hi tres unus est deus.) Ansbert alii mu. In his etiam auctor prologi galeati in epp. cath. Ps-Hieronymiani. qui quidem non demum inde a saec. 9, ut cum Gb ipsi olim diximus, sed iam in vgcod fuldensi reperitur. Ibi post alia scriptum est: Quae (i. e. epp.) si, sicut ab eis digestae sunt, ita quoque ab interpretibus fide liter in Latinum verterentur eloquim, nec ambiguitatem legentibus legentibus facerent nec sermonum se varietas impugnaret, illo praecipue loco ubi de unitate trinitatis in prima Iohannis epist. positum legimus: in qua etiam ab infidelibus translatoribus multum erratum esse a fidei veritate comperimus, trium tantummodo vocabula, hoc est aquae sanguinis et spiritus, in ipsa sua editione ponentibus, et patris verbique ac spir. sancti testimonium omittenibus. In quo maxime et fides catholica roboratur, et patris ac filii ac spiritus sancti una dvinitatis substantia comprobatur.) Eorum vero qui iam ante m et Vig. ad eadem verba respicere saepe crediti sunt, dicimus Tert. (c. Prax. 25. Ceterum de meo sumet, inquit, sicut ipse de patris. ita connexus patris in filio et filii in paracleto tres efficit cohaerentes alterum ex altero, qui tres unum sunt, non unus; quomodo dictum est: Ego et pater unum sumus, ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem.” Item de pudic. 21. “Et ecclesia proprie et principaliter ipse est spiritus, in quo est trinitas unius divinitatis. pater et fililius et spir. sanctus.” Vide post.) Cyp Phoebadmed. saec. 4 (contr. Arian. 45.: pendet ut plane vdtr a tert) Euchercirca 440. (lib. formul. 11.: at in edd. duabus princ. nihil legitur praeter haec: [de trinitate agitur] “in Ioh. epist. Tria sunt quae testim. perhibent, aqua,

G pag. 338, lin. 24. 25 “tres sunt qui testim. perhibent in caelo, p. v. et sp., et hi tres unum sunt” citata sunt exacte in Conf. episc. Afic. ap. Vict. Vit. pars 3, p. 42 (chifflet)

... sanguis et spiritus.”) gravissimus est Cyprianus de eccles. unit. 5.G (ed. Krab. p. 15.): “Dicit dominus: Ego et pater unum sumus, et iterum de patre et filio et spiritu sancto scriptum est: Et tres unum sunt.” Ac Fulgentius quidem in hunc Cypriani locum dicit “ut unam ecclesiam unius dei esse monstraret, haec confestim testimonia de scripturis inseruit.” Quippe enim ipse Fulg testes qui dicuntur tres caelestes in exemplo suo habuit. At rectissime de eodem Cypriani loco existimavit Facundsaec. 6. med. pro defens. trium capp. 1,3. “De patre filio et spir. sancto dicit: Tres sunt qui testim. dant, spiritus aqua et sanguis, et hi tres unum sunt: in spirirtu significans patrem - in aqua vero spir. s. significans - in sanguine vero filium significans - Quod tamen Iohannis ap. testimonium b. Cyprianus in epist. sive libro quem de unitate scripsit, de patre et filio et spiritu sancto dictum intelligit.” Ut igitur Facundus eorum verborum de quibus quaeritur nihil in cod. suo invenit ac tamen ea quae de spir. et aqua et sanguine Iohannes scripsit de trinitate dicta esse posuit, ita iam Cyprianus. mysticis interpretationibus ille quidem tantopere delectatus ut de orat. domin. 34 (25) scriberet: In orationibus vero celebrandis invenimus observasse cum Daniele tres pueros - horam tertiam sextam nonam, sacramento scilicet trinitatis, quae in novissimis temporibus manifestari habebat. Ceterum Cyprianus si in codice suo scriptum invenisset: Tres sunt qui test. dant in caelo etc, ipsa ea verba attulisset neque scripsisset: “De patre et filio et spir. sancto scriptum est; Et tres unum sunt”; nec negligendum est quod “de patre et filio” ille scriptum esse dixit, quum in verbis Pseudo-Iohanneis sit: pater et verbum. Praeterea conferri huc iuvat Aug c. Maximin. 22. “Si ea quae his [spiritu sanguine et aqua] significata sunt velimus inquirere, non absurde occurret ipsa trinitas, quae unus - deus est. pater et filius et spir. sanctus, de quibus verissime dici potuit: Tres sunt testes, et: Tres unum sunt, ut nomine spiritus accipiamus patrem - nomine autem sanguinis filium et nomine aquae spiritum sanctum.” Nimirum patet sic iam veterrimos patres interpretatos esse Iohannis verba. minime vero celebri interpolatione iam aucta legisse. Omittunt vero, praeter cdd. recentissimos illos duo, codd. Graeci omnes i. e. ‫א‬ABKLP alii plus80 cum lectionariis omnib (plus50), item, praeter cdd. Latinos plurimos supra memoratos, versiones omnes i. e. sah (etwoi etmünt) cop syrsch (sed passim male edita sunt verba suppositicia praeeunte Tremellio, qui de graeco ipse vertit et in mg apposuit) syrp arm (ut auctoritas iubet cdd. omnium praeter unum recentissimum a. 1656 scriptum; nihilominus in edd. nonnullas Arm. ex vulgata Latina transiere) aethutr arr slmss etedd antiq (contra in ed. Mosq 1663. primum in mg edita sunt, in ipso textu οτι in και mutato additisque εν τη γη). Accedunt patres Graeci, qui vel quae praecedunt et quae sequuntur afferunt, vel in argumentis pro trinitate conquirendis ista si legissent verba maximopere adhibituri fuisse credendi sunt, gravissimi hi: Ir Clem Or (cf 4,143. ἐν τῇ ἐπιστ. ὁ μαψητὴς ἰωάνν. τὸ πνεῦμα καὶ τὸ ὕδωρ καὶ τὸ αἷμα ἀνέγραθε τὰ τρία εἰς ἓν γενόμενα.G Cf et. 2,821 et3,565.) Hipp (contr. Notetum) Dionalex (in ep. ad paul. Samos.) Ath Did (in libris de trin. et in enarrationib. in 1. Ioh) Bas Naz (cf 1,568. τρεῖς εἶναι τοὺς μαρτυροῦντας λέγων, τὸ πν. τὸ ὕδ. τὸ αἷμ.) Epiph Cyr (cf locum maxime insignem adv. Nestor. pag. 142 sq ubi versus 5 usq 10 toti et continui afferuntur. Cf et. Cyract 54G. Longe aliter ac de trinitate verba ipsius Iohannis explicat Caes67.) Chr alii permu (non excepto Euthymio, cuius in panoplia versus 6. 7. 8. 9. invitis edd. perperam Tergobysti editi sunt.). Quibus Graecis adiungendi sunt Latini multi, ut Tert (ipse enim locus c. Prax., quem iam vidimus, luculenter teatatur tres testes

G pag. 339, lin. 10 pro 5 lege 6 vel (al. 6).
G pag. 340, lin. 7 lege γινόμενα
G lin. 12 cf etiam Andr Cappad (ad apoc 17,10)

... caelestes qui dicuntur minime a Tertulliano in cdd. inventos esse) Lcif Hil Amb Faustin Aug (cf locum c. Maximin. supra allatum) Hier (quem in editionem suam non recepisse luculenter testantur praeter ceteros codices am et fu) etc. Explicationis eiusdem verborum Iohannis allegoricae, quam de Latinis patribus iam vidimus, vestigia luculenta habentur etiam in Scholiis codicum graecorum aliquot. Ita in cod. Par. (olim 2247. Scholizio 114?) ad v. 8. sic legitur: τουτέστι τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον καὶ ὁ πατὴρ καὶ αὐτὸς ἑαυτοῦ,et ad ἕν εἰσι· τουτέστι μία ψεότητης, εἷς θεός (cf Griesb excurs. ad h. l. p. 10.). Schol aliud (ap Matthaei ad h. l.): οἱ τριε͂ς δὲ εἶπεν ἀρσενικῶς ὅτι σύμβολα ταῦτα τῆς τριάδος etc. Post Graecam versionem actor. Latinor. concilii Lateran. a. 1215. habiti, Manuelem Calcam monachumsaec. 14. (τρεῖς εἰσὶν οἱ μαρτυροῦντες, ὁ πατήρ, ὁ λόγος καὶ τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον,omissis ἐν τ. οὐρ. et οὗτ. οἱ τρ. ἕν εἰσιν) Ios. Bryennium monacumsaec. 15. ineunt. (nisi quod oratio 13. in qua iste locus habetur dubiae originis est, non inventa in cddmosq duobus) primum Graece edita sunt in ed. Compl. a. 1514. (hunc in modum, ut iam vidimus: ὅτι τρεῖς εἰσιν οἱ μαρτ. ἐν τῶ οὐρ., ὁ πατὴρ καὶ ὁ λόγος καὶ τὸ ἅγαιον πνεῦμα, καὶ οἱ τρεῖς εἰς τὸ ἕν εὶσι. καὶ τρεῖς εἰσιν οἱ μαρτ. ἐπὶ τῆς γῆς, τὸ πν. καὶ τὸ ὓδ. καὶ τὸ αἷμα. Sequitur εἰ τὴν etc.), tum in ed Erasmi tertia a. 1522 (nondum enim ediderat 1516. et 1518. Scripsit vero hac de mutatione in 3. ed. sua in Apologia ad Stunicam: “Repertus est apud Anglos graecus codex unus” [is qui nobis num. 34. notatur] - “Ex hoc igitur cod. britannico [at id non verum est, quum codex iste vario modo, ut supra relatum est, ab ea differat ratione quam Erasmus expressit] reposuimus quod in nostris dicebatur deesse, ne cui sit causa calumniandi, quanquam et hunc suspicor ad Latinorum codices fuisse castigatum.”), tum in edd Rob Steph 1546–1569.G, in edd Bezae 1565–1576.G atque inde (edd enim antiqq mult, ut Aldi, Wolfii Cephalaei, Colinaei, om) transiit in editiones Elzevirianas. Catholicis Romanis tradita sunt eddsixt (1590.) etclement (1592.). Leguntut etiam in edd neograecis (et. Londinensibus ut 1819.). Lutherus (ante quem ex vg Germanice iam versa erant) ea non vertit, hinc non habentur in edd. Viteb. ab anno 1522 usque 1545., sed reperiuntur in edd Lutheranae versionis ad rationem Helveticam missa Lutheri auctoritate translatae Tigurinis 1529. 1531. distincta litteris minusculis, in edd posterioribus 1534–89. inclusa uncinis, post vero in ed. 1597. ed Francof. G1593. ed. Viteb. 1596. aliisque (sed non ed. Viteb. 1607. edd Hamb. 1596. 1619. 1620.) absque ulla distinctione. Apparet igitur, ut quae uberius modo exposita sunt paucis complectar, verba quae de tribus testibus caelestibus dici solent nullam prorsus fidem. auctoritatem nullam habere, nec a gravi libidinis aut imprudentiae crimine liberari posse eos eos qui etiamnum, falsa quippe pietate ducti, libris sacris obtrudi patiuntur. Damnat enim auctoritas codicum Graecorum a quarto ad quintum decimum decimum saec. scriptorum omnium: duo vero illi qui contra stant, alter graecus Latinus quinti decimi, alter sexti decimi saeculi Graecus quidem sed Latinae interpolationis convictus, nullo ponendi loco sunt. Item damnant patres Graeci quotquot saeculis p. Chr. n. decem primis et quod excedit litteras coluerunt. Interpolatio autem est Latina, quamvis ipsis Latinis codicibus ac patribus antiquissimis celeberrimisque manserit ignota nec magis ab Hieronymo edita sit. Primum quidem non tam quinto quam quarto saeculo, ut fert testimonium Speculi, videtur prodisse. etsi eisdem saeculi

G lin. 5 ab ima pro 1546–1569 lege 1546–1551 et Rob Steph iun 1569.
G lin. 4 ab ima lege 1565–1598
G page 341, lin. 6 ante 1593 adde 1582. Bengelius in editione eius minore Tubingae a. 1753 inter alia nova dedit lectiones codicis Vulgatae Schelhorniani olim Ulmensis nunc Londiniensis mus. Brit. Add. 11852. Cf etiam ad 1 Ioh 5, 7.8 librum v. cl. Guilelmi Koelling, Die Echtheit von 1 Ioh 5:7, Vratislaviae a. 1893; turget dissertatio inscientia et arrogantia.

... atque etiam post multi, ut Augustinus et Hieronymus, ut Leo Magnus (461 : exscripsit totum Iohannis locum in celebri sua ad Flavianum epistula, praelecta in concilio Chalcedonensi) et Facundus (circa 570), fuerunt qui silentio suo reprobarent. Error vero longe est gravissimus, si qui, quod de sancta trinitate ecclesia Christi praecepit, a verbis illis Iohanni obtrusis vel maxime pendere opinati sunt.

2 comments:

  1. Thanks for this link! I'll be reviewing your ideas later on The Nazaroo Zone...

    :) Nazaroo

    ReplyDelete